monumenta.ch > Cassiodorus > 6
Cassiodorus, Historia Gothorum, V.Scythiae situs et descriptio, et variae Gothorum in ea sedes. <<<     >>> VII.Amazones absentibus in praelio maritis, hostium variis incursibus resistunt, et diversas Asiae gentes bello superant.

CAPUT VI.Gothi Vesosim Aegyptiorum regem profligant, et Asiam in reditu ex Aegypto subiugant. Item, de Parthorum origine. HIDE APPARATUS

1 Hic ergo Gothis morantibus, Vesosis Aegyptiorum rex in bellum irruit: quibus tunc Taunasis rex erat. Quo praelio ad Phasim fluvium, a quo phasides aves exortae, in toto mundo epulis potentum exuberant, Taunasis Gothorum rex Vesosi Aegyptiorum occurrit, eumque graviter debellans, in Aegyptum usque persecutus est; et nisi Nili amnis intransmeabilis obstitissent fluenta, vel munitiones quas dudum sibi ob incursiones Aethiopum Vesosis fieri praecepisset, ibi in eius eum patria exstinxisset.
2 Sed dum eum semper ibi positum non valuisset laedere, revertens pene omnem Asiam subiugavit, et sibi tunc charo amico Sorno rege [al., Sormi regi] Medorum ad persolvendum tributum subditum fecit. Ex cuius exercitu victores tunc nonnulli provincias subditas contuentes, et in omni fertilitate pollentes, deserto suorum agmine sponte in Asiae partibus resederunt.
3 Ex quorum nomine vel genere Trogus Pompeius Parthorum dicit exstitisse prosapiam. Unde etiam hodieque lingua Scythica Fugaces, quod est Parthi, dicuntur; suoque generi respondentes, inter omnes pene Asiae nationes soli sagittarii sunt et acerrimi bellatores. De nomine vero, quod diximus eos Parthos, id est Fugaces, ita aliquanti etymologiam traxerunt, ut dicerentur Parthi, quia suos refugere parentes.
4 Hunc ergo Taunasim regem Gothorum mortuum inter numina sui populi coluerunt.